[263] EPISTOLA LXIII.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S. dico.

Audeo, Vir Amicissime, quod in strepitu negotiorum, quibus circumfundi te scio, memoriam nostri, non deponis. Quae apud me quoque viget, sed minus eam saepe literis daturo; sive occasio non est, aut materies, sive quia occupationibus tuis meisque parco. Nam me per hos menses valde exercuerunt atque etiamnum exercent Politica nostra, quae ipsa quidem absolvi, sed Notas aliquot addo iis illustrandis. Tuam ego fortem profecto doleo, & non doleo, quia solvi ab ea tibi melius esse scio, at non Reipublicae, quae hoc tempore moderatis viris consiliisque maxime eget. Si valetudo & tempora favent, fortasse ad vos excurram, sed vix ante aestatem inclinantem. A nundinis magni nihil habemus: speciosi aliquot tituli sunt, in re haud multum. Opus Lutetiae editum est Historicorum veterum Galliae, sed id videre mihi nondum contigit. Intelligo emissum a PYTHAEO nec dubito, quin scrinii aliquid & illo dignum. Catalogum curabo, & jam nunc, ut spero, ad te mitti. Tu interea molestiam tui muneris, o Amice, devora; & cogita brevi te venturum ad metam. Vale & salve, una cum uxore tua & filiis, quos apud te adhuc esse puto. Leidae XVI. Iunii. MDLXXXIX.